NACURA seu NACHARA

NACURA seu NACHARA
NACURA, seu NACHARA
apud Sanutum l. 2. part. 4. c. 20. et 21. Sint quatuor Tubatores, tibicines, tibiatores, et qui sciant pulsare Nacharas, Tympana seu Tamburla: crotalum est vel tympani species, quâ equitatum militarem per Alemanniam, Septentrionalem praesertim, uti solere, tradit Petrus de Valle Ep. 6. Gallis Tymbale. Turcis et Saracenis tribuitur, in Gestis Ludovici VII. Regis Francorum c. 8. Tympanis et Nacariis et aliis similibus instrumentis resonabant. Vide quoque Ioinvillam in S. Ludovico p. 28. Froissardum Vol. 1. c. 147. et Orronvillam in Hist. Ludovici Ducis Bonon. c. 76. apud quos huiusmodi tympana Nacarires dicuntur, sicut Nacres Raimundo Montanerio in Chron. Aragon. c. 19. 139. et 220. A Turcis ca Franciaccepêre, quibus non semel tribuitur, a Scriptoribus laudatis Car. du Fresne Not. ad Ioinvillam: ubi idem observat, ab iis Anacaires appellari, ut et apud Graecos Α᾿νάκαρα, Codino de Offic. c. 6. num. 15. et Α᾿νακάραδα, Nicetae. Hinc certe Α᾿νακαριςταὶ Tympanistae dicti eidem Codino l. cit. et Nicetae in Manuele l. 5. num. 7. qui videl. eius. modi tympana pulsabant, Id. Gloss. Vide quoque Anacaria.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”